-
Si quis forte velit tumuli cognoscere fatum / et quorum maestus contegat ossa lapis / accipiat paucis ne sit mora longior aequo / si tumulus teneat quem vocat ipsa via / hic situs est annis plenus vitaque beatus / et laetus omni morte Rhodanthion / nec sit mirum quod comis quod dulcis amoenus / in vita fuerit nomine floris erat / hunc coniunx talem nimio dilexit amore / inque diem vitae una fide coluit / et postquam fatis morientia lumina solvit / supremisque suis reddidit obsequium / invita hoc munus coniunx Victoria fecit / quodque virum vicit aegra dolore fuit / sed quoniam fatis nulli est obstare potestas / quin teneant cursum quem statuere semel / quod solum licuit coniunx fidissima fecit / post illum nulli fas violare toros / servatamque diu vitam habitamque pudice / post mortis casum pertulit ad tumulum / namque simul posita est fatoque tenetur eodem / quodque modo potuit morte secuta virum / haec est sancta fides haec sunt felicia vota / amplexus vitae{i} reddere post obitum / fortunati ambo si qua est ea gloria mortis / quos iungit tumulus iunxerat ut thalamus
101 – 200