-
Vitalis / Pieridi / L(uci) Pomponi Pietatis ver(nae) / b(ene) m(erenti) / Pieris hoc tumulo tegitur de matre Venusta / sexto nata loco quae fuit a reliquis / nondum viginti iuvenis compleverat annos / quoi quoque virginitas nuper adempta fuit / grataque florebat cunctis mortalibus aetas / quam Fors ad superos noluit esse diu / non pudor huic aberat pietas non grata parenti / non amor in fratres eius avarus erat / cara fuit mater fuerant caraeque sorores / et pia coniugio grataque semper erat / invita Pieridi cum venit letifer(a) hora / qua cubuit molli languida saepe toro / hanc Atropos rapuit Lachesisq(ue) et tertia Clotho / infelix mater tollit ad astra manus / incusatque deos incusat denique Parcas / quae vitam pensant quaeque futura canunt / implerunt fratres magnis mugitibus auras / et cuncti flebant nec minus ante rogum / haec fuit at tumulum miserae vox ultima matris / ossa simul vidit tabida Pieridis / hanc humus excepit leviter precor illa prematq(ue) / infantem ex utero quae quoque sustinuit / coniunx Pieridi supremum munus amatae / hunc titulum scripsit pro pietate sua
101 – 130