EDCS – Epigraphy Database Clauss / Slaby

EDCS-41600139

Localisation Archar / Arcar / Ratiaria, Moesia superior
Evidence CLEMoes-00023; CLE-02638; Massaro-2023,00030
Inscriptions
  1. EDCINFRM

  2. Quid tantum superum Parcarum numina lesi / femina quae semper habui sine crimine vitam / quod iuniore mea voluerunt rumpere fila / nec doluere mei[s] sine pignora linquere lumen / o quantum saevas reor vos esse sorores / quae meum virgineum torum sine lege privastis / et sine iustitia (!) Inferna sede locastis / Gaudentio tribuno nupta bis denos et septe(m) annos vitae conplevi / unde tu Gaudenti dolens nimium carissime coniunx / qui meum sollicite castum decorasti monumen(tum) / inscribi iubeas titulum meo nomine Dassiole / nobilis ingenio clara de stirpe parentum / filiam Dassiani du[c]is iustissimi quondam / [ut p]enitus possit sepultam noscere pignus
Material lapis